monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 35
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Et hic quoque versus in capite psalmi probatur esse iam dictus, ut sicut a Christo fecit initium, ita ipsi concordare videatur et finis. Ipse enim in Apocalypsi dicit: Ego sum Alpha et Omega . Merito ergo et in capite confessio posita est, et in fine repetita, quia in omni vita nostra ipsam nos oportet assumere, et in ipsius delectatione finire.