monumenta.ch > Hieronymus > csg68.68 > csg48.271 > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 33
Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te. Quam bene veritas ista professionis iteratur, ut Dominum nostrum dicamus esse, quem pura mente non desinimus adorare! In primo enim commate dicit, confitebor tibi, quod ad gratiarum pertinet actionem. In secundo, exaltabo te, quia praedicationibus beatorum per cunctas gentes exaltatur Dominus Christus, qui reddit bonum pro malo, qui inimicos dum possit exstinguere patienter exspectat; et conversis talia reddit qualia sanctis suis misericordia gratuita compromisit.