monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 32
Deus Dominus et illuxit nobis: constituite diem solemnem in confrequentationibus, usque ad cornu altaris. Cum dicit, Deus Dominus, ad superiora respondet, ut sic intelligas: Benediximus vos de domo Domini; imo non nos, sed Deus Dominus. Ipse enim benedicit ore sanctorum, et lucescit nobis, quando nos a peccatorum obscuritatibus alienat. Sequitur, constituite diem solemnem in confrequentationibus, usque ad cornu altaris. Illud iam dicitur benedictis, qui poterant dies festos celebrare solemniter. Constituite, dicit, id est deliberata custodite sententia diem solemnem, qui honore Domini et sanctorum confessione sacratus est. In confrequentationibus, id est processionibus crebris, quas populi turba condensat, et reddit celeberrimas devotione festiva. Quod vero addidit, usque ad cornu altaris, prohibentur aliqui forsitan (quod multis in usu est) audita Evangelii lectione discedere. Non enim ad cornu altaris accedunt qui communicationis gratia non replentur. Hoc de isto altari visuali (ut mihi videtur) competenter accipimus, quod corpus et sanguinem Domini solemni nobis frequentatione largitur. Illud vero altare est ante conspectum Domini, ubi purificatis animis per contemplationem sanctam iubemur accedere; ut in hac actuali solemnitate illud semper debeamus inspicere, sicut iam in quadragesimo secundo psalmo constat expositum, ubi ait: Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat iuventutem meam . Cornu vero significat potestatem, quam sanctum altare habere manifestum est.