monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 31
Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vos de domo Domini. Quarta sectio quae superest introitur: ubi de adventu Domini suave munus laudis offertur, et subtiliter Antichristi praesumptio iniqua damnatur. Haec figura dicitur emphasis, quae significat etiam id quod non dicit. Dicendo enim, Benedictus qui venit in nomine Domini, illum constat esse maledictum qui in suo nomine creditur esse venturus. Et ut Christum omnipotentem Dominum esse cognosceres, dicit eum venisse in nomine Domini, ne aliquid de ipso carnaliter mens humana sentiret. Hoc etiam et Evangelii textus ostendit, dicens: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis . Sequitur, benediximus vos de domo Domini. Ab illo populo fideli quem praefati sumus, hoc dicitur reliquis Christianis, qui quasi sacerdotali dignitate subvecti loquuntur ad plebem, ostendentes Domini benedictionem devotae plebi per antistites salubriter dari. Et ne hoc dubitanter acciperes, dicit, de domo Domini, id est de Ecclesia catholica, unde salutare baptisma venit, unde communicatio sancta procedit, unde olei sacrati unctione mundamur, unde omnis denique benedictio vera praestatur.