monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.299 > bnfGrec107.111 > sectio 27 > sectio 30

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 30
O Domine, salvum me fac! o Domine, bene prosperare! Interiectiones istae desiderium magnae petitionis ostendunt, ut et hic de mundi istius clade liberentur, et ibi prosperrima sorte ad dexteram collocentur. Duo enim ista sunt quae fidelis expetit Christianus, ut et hic eripiatur a peccatorum morte, et illic collocetur in requie sempiterna. Nam istas afflictiones quas hic patiuntur, istos dolores quos hic amore Domini sustinent, ibi sine dubio prosperantur, quando iam ad gaudia aeterna perveniunt. Prosperari enim, est aliquid asperum facere tranquillum, ut grata nobis fiant mala praeterita, quae credimus in aeterna gaudia commutanda.