monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 28
A Domino factus est hic, et est mirabilis in oculis nostris. Ne lapidem istum saxeis montibus putares excisum, in salutem mundi factum dicit a Domino. Sed dum memorat factum, natura humanitatis ostenditur, quae et creata esse monstratur. Sic et Apostolus ait: In similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo . Et alibi, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem . Iste quippe lapis qui est fabricae decora copulatio, fibula parietum, in fundamentis perpetua fortitudo, mirabilis est in oculis fidelium, qui non solum eum corporaliter vident, verum etiam illuminata mente conspiciunt. Viderunt enim et Iudaei, sed non mirabilem, quia solum intuebantur carnem, quam videbant esse communem. Fidelium autem sensibus, qui eum Filium Dei esse professi sunt, mirabilis et terribilis apparebat, sicut Petro apostolo, qui dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi .