monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.299 > bnfGrec107.111 > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 27
Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Sub allusione fabricantium exponitur inanis opera Iudaeorum. Soli quippe hominum adhuc in mundo unum Deum colentes aedificare videbantur, dum caeterae nationes idolorum se cultura destruerent. Aedificantes enim tendunt semper ad angulum, ut commissorum parietum soliditas impleatur. Iudaei vero fidei suae fabricam minime perfecerunt, quoniam ipsum, qui erat lapis fortissimus, angularis, more dementium putaverunt esse temnendum. Dominus autem Christus per tropologiam (sicut innumeris locis constat expositum) ideo lapis dicitur angularis, quia duos ad se populos e diverso venientes gentilium atque Iudaeorum tanquam geminos parietes in unam soliditatis gratiam colligavit . De hoc lapide prophetae, de hoc apostoli, de hoc diversi multa dixerunt. Angulus enim tractus est ex Graeco sermone, id est, a γόνυ, quod Latine dicitur genu. Hoc inflexum speciem anguli conformi qualitate restituit; nam apud Graecos originem sui nominis in derivationibus omnino custodit, ut tetragonus, pentagonus, et his similia.