monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 26
Confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. Istam confessionem non afflicti populi debemus advertere, sed laetantis. Gratias enim agit, quia illi Dominus salutaris illuxit, et Redemptor gentium oculis humanis apparuit. Unde revera intelligimus et a prioribus iustissimis Domini adventum fuisse iugiter expetitum, sicut ipse in Evangelio dicit: Multi prophetae et iusti cupierunt videre quae vos videtis, et audire quae auditis , etc.