monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 25

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 25
Haec porta Domini, iusti intrabunt per eam. Cum superius dixerit portas, quaerendum est quare hic portam voluit ponere numero singulari; scilicet ut designaret prophetas atque apostolos ianuas quidem esse coelorum, sed has omnes ad unam posse perducere: quia universae consuerunt ad Dominum intromittere Salvatorem, qui et porta potest appellari, sicut ipse in Evangelio dicit: Ego sum ostium ovium , etc. Sequitur, iusti intrabunt per eam. Et hoc quoque subtiliter inquiramus, cur superius dixerit, portas iustitiae, et hic posuit, iusti intrabunt per eam? significans (ut mihi videtur) iam non Scripturas divinas, per quas transeunt et iniusti; sed illam Ierusalem quae portam habet Dominum Salvatorem, per quem iusti tantum homines introibunt. Quod bene utrumque complexus est, ut et istud, et illud futurum saeculum significare videretur.