monumenta.ch > Hieronymus > Proverbia, 21 > sectio > csg7.198 > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 24
Aperite mihi portas iustitiae, et ingressus in eas confitebor Domino. Populus ille fidelium venit ad tertiam sectionem: Ierusalem cupiens introire, ianuas eius fervore spirituali sibi postulat aperiri. Quibus ergo dicitur, Aperite, nisi prophetis atque apostolis, qui coelorum claves mysticis virtutibus acceperunt? Per has enim doctrinae ianuas introducti, intus iam positi veraciter Domino confitemur. Caeterum quidquid extra Ecclesiam catholicam geritur, nequaquam Domini laudibus applicatur. Bene autem per allegoriam prophetae atque apostoli portae appellati sunt: portae enim dictae sunt, per quas victualia civitatibus importantur, sicut et per illos animarum pabula constat illata.