monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 23

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 23
Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me. Ne sibi aliquid persecutorum superbia vindicaret, tormenta ipsorum saevitiamque ferocissimam castigationem Domini esse confirmat, ut tota illa iniqua potentia ad correctionem fidelium videatur esse concessa. Quid se de potestate iactant, quibus nihil pro sua utilitate conceditur? Crudelitas illorum nostra correctio est, furoris flamma probatio. Non se meliores aestiment quod delinquunt: filio non parcitur, ut erudiri posse videatur. Sed haec bene castigatus edicit; solus enim morti non traditur, cuius hic vitia commissa purgantur. Et nota quod ait, castigans castigavit. Hoc enim genus locutionis in Scripturis divinis saepius invenitur: ut est illud, Benedicens benedicam te. Multiplicans multiplicabo semen tuum, et his similia. Quod argumentum (ut saepe diximus) dicitur a coniugatis.