monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1 > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 20
Vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum; dextera Domini fecit virtutem. Chorus ille fidelium laetus exsultat, quoniam dum persecutores eorum putarent eos moerore confici et tribulatione consumi, illi divina contemplatione gaudentes de sua poena laetabantur, quam sciebant sibi ad aeterna gaudia profuturam. Hic enim tabernacula iustorum humani pectoris secreta designant, ubi semper laeti sunt, quamvis forinsecus affligantur. Et ut cognosceres unde istud gaudium venit, adiecit, dextera Domini fecit virtutem, id est Christus, per quem Pater virtutem operatus est in exaltatione sanctorum; quod inferius ipse dicturus est.