monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.q.1a.253 > bnf9389.373 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 17
Circumdederunt me sicut apes favum, et exarserunt sicut ignis in spinis; et in nomine Domini vindicavi in eis. Adhuc et isti versus de Domino loquuntur. Ipse enim a saevientibus Iudaeis circumdatus, passionis suae per totum mundum mella profudit. Apes enim favum circumdant, quando per domos cereas liquores dulcissimos recondunt; et cum sibi putant victualia reponere, faciunt unde homines possint sua desideria satiare. Quod Iudaeos manifestum est implesse, quando rem cuncto orbi dulcissimam amaris conatibus effecerunt. Apes enim quasi a pedibus dictae sunt, quod sine pedibus nascantur. Spinae saeculi peccata designant, quibus Iudaeorum populus ferociter incitatus, in delictis suis velut ignis concrepans aestuavit. Sed in eis quoque Domini gratia vindicatum est, quando de illo melle quod condiderant nescii, conversi ad Dominum suavissime sunt repleti.