monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 16
Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos. Perscrutandae sunt minutiae verborum, quoniam discussa (sicut saepe diximus) non minima nobis sacramenta parturiunt. Primo posuit, gentes, quod ad Ecclesiam propter martyrum populus pertinebat, qui studentes culturis daemonum, passim lacerabant populus fideles. Modo autem sub ipsa repetitione verborum noluit gentes ponere, ut magis passionem Domini subtiliter indicaret, quam a solis Iudaeis specialiter constat impletam. In quibus tamen est in nomine Domini vindicatum, quando multi ex his poenitentes mala quae fecerunt, vocabulum Christianorum sumere meruerunt. Et isti quoque versus appellandi sunt unifines, sicut et illi qui in capite psalmi sunt positi. Et notandum est quia sicut Caput plerumque de membris loquitur, ita nunc membra de suo Capite proloquuntur.