monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 15
Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos. Hoc populus ille merito dicebat, qui spem suam in Domini protectione posuerat, significans labores Ecclesiae, quos primum in Capite suo, id est in Domino Christo pertulerat, et post in suis passionibus sustinebat. Primo enim quando religio innotuit Christiana, omnes gentes, in eius persecutione surgentes, diversis cladibus affecerunt fidelissimos viros: qui tamen in suis persecutoribus (iuvante Domino) vindicarunt, quando eos conversione mirabili subdiderunt, ut de se poenitentiae poenas exigerent, quas pridem innocentibus ingerebant. Nam quod dixit, gentes, et subiungit genus masculinum, ultus sum eos, sive ad intellectum pertinet, quia in gentibus populi significantur; sive schema est exallage, id est immutatio, quoniam genus hic nominis immutavit.