monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 14
Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus. Duo verba mutata omnino aliam fecere sententiam. Superius enim confidere se dicit, hic sperare; ibi in homine, hic in principibus; ut illic de carnalibus, hic de spiritualibus dixisse videatur. Princeps enim et diabolus appellatur, ut est illud Evangelii: Ecce venit princeps huius mundi, et in me non inveniet quidquam . Sic et bonus angelus dictus est princeps, sicut in Daniele legitur: Michael princeps vester . Quapropter nec in bonis, nec in malis angelis, sed in solo Domino spem hominis dicit esse ponendam. Nam etsi bonos pro impensa nobis pietate diligimus, beneficia in ipsis Domini, non propriae possibilitatis iura laudamus.