monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 13
Bonum est confidere in Domino quam confidere in homine. Populus ille beatorum divino munere liberatus, fideliter ac pie docens, venit ad secundam sectionem, dicens: In Deo solo, non in homine confidendum; in illo scilicet qui veraciter promittit, non in isto qui fallaci praesumptione se decipit. Quanti enim stulti dicunt: Facio quod volo, nec dominum meae voluntatis habeo, putantes quia per arbitrium liberum utilitas sit explicanda mortalium; quos arguit Iacobus apostolus dicens: Nonne ex concupiscentiis vestris dicitis: Cras ibimus in illam civitatem, et mercabimur, et lucrum faciemus; quam ut dicatis: Si voluerit Dominus, et si vixerimus, faciemus hoc aut illud , et reliqua. Est quidem in mala parte exsecrabilis libertas arbitrii; ut praevaricator Creatorem deserat, et ad vitia se nefanda convertat. In bona vero parte arbitrium liberum Adam peccante perdidimus, ad quod nisi per Christi gratiam redire non possumus, dicente Apostolo: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate . Unde assidua oratione precandum est, ne nos voluntas perversa rapiat, sed inspiratio divina possideat: quoniam quidquid ex nobismetipsis sapimus, mortifera contra nos audacia concitamus. Iure ergo vetuit in homine confidendum, qui per se nec alteri, nec sibi praevalet dare remedium, sicut et Ieremias dicit: Maledictus vir qui confidit in homine, et ponit spem carnem brachii sui, et a Domino recedit cor eius . Quapropter desinant praesumptores illas sibi partes assumere, unde eos iustius possit sententia divina damnare. Hinc etiam Pater Augustinus contra Pelagium, Coelestium et Iulianum haereticos copiosis libris mirabiliter disputavit, et venenosi dogmatis arma confregit.