monumenta.ch > Hieronymus > csg75.774 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 12
Dominus mihi adiutor, et ego videbo inimicos meos. Quamvis versus isti pene videantur esse consimiles, singulis tamen verbis omnino discretisunt. Nam cum se dicit auxilio Domini hominem non timere, carnales designat inimicos, qui visualiter religiosorum propositum persequuntur. Cum vero ait, videbo inimicos meos, spirituales nequitias vult intelligi, quas in illo iudicio dicit esse videndas, ubi iam diabolus cum caeteris ministris suis destructus atque damnatus humanis conspectibus apparebit. Nam cum modo maxima pars hominum inimicos suos carnales aspiciat, illud magis optasse credendus est, quod hic videre non poterat. Sive orat ut latentem inimicum valeat intueri, quatenus cautior effectus ab eius insidiis reddatur alienus. Et nota quod in principiis amborum versuum eadem verba geminavit. Quae figura dicitur anaphora, quae etiam in sequentibus versibus invenitur.