monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 9
Dicant nunc omnes qui timent Dominum quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Cum in his versibus legantur similes fines, praemissa eos expositio competenter amplectitur. Illud tamen altius perscrutandum est, cur in principiis versuum tantum nomina variavit. Ait enim: Dicat nunc Israel, quod totum populum complectitur beatorum. Secundo versu ponitur, Dicant nunc domus Aaron, significans sacerdotes, quos propter honoris sui reverentiam singulariter aestimavit esse memorandos. Tertius quoque versus ait: Dicat nunc omnes qui timent Dominum, ut illos ostenderet quos in centesimo decimo tertio psalmo dixerat: Pusillos cum maioribus , qui in unam societatem Christo Domino pura mente devoti sunt. Sic diversitas ista nominum generalitatem complectitur absolute fidelium.