monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 6
Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Populus ille beatorum qui a propria fuerat clade liberatus, reliquos commonet fideles ut Domini laudibus constanter invigilent. Ista enim confessio ad laudem pertinet absolute: sive quia illi est Alleluia praepositum, sive quia a diversis angustiis ereptum se Domini miseratione laetatur. Laudis quoque causa subiungitur, quoniam bonus, quod nomen Deo proprie certum est convenire; nam cum ab incredulis Iudaeis secundum carnis aspectum Christus Magister bonus diceretur, respondit ipse: Quid me interrogatis de bono , qui me coelorum Dominum esse non creditis? Adiiciens, Nemo bonus nisi solus Deus. Sed cum legatur, Bonus homo de bono thesauro suo profert bona , quasi videtur esse contrarium. Sed hominem bonum dicimus per Domini gratiam factum; nam ille solus proprie per se dicitur bonus, qui eos facit implere quod boni sunt. Sequitur quoniam in saeculum misericordia eius. Ipsius quoque boni quem dixerat, expositio dilucidatur: quia non solum praestat immeritis, sed in aeternum misericordiae suae dona concedit. In saeculum enim, perpetuitatem significat futuram, ubi unum est saeculum, et una dies, nec permutatio ulla succedit.