monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 117, 2
Legimus in Apocalypsi Ioannis apostoli , Alleluia in coelo cantare multitudinem copiosam; quod etiam quatuor animalia et viginti quatuor seniores adorantes Dominum dicunt, quod totus ille coelestis exercitus in voce tubae grandisonae hymnidica exsultatione concelebrat. Quapropter ad hoc laudis officium et nos alacriter accedamus. Quod si puro corde canimus, sanctis virtutibus pia devotione miscemur; fitque honor et gratia terrenorum, quae beatitudo probatur esse coelestium. Quocirca intueamur hunc psalmum speciosa fronte relucentem; in ipsis quippe principiis quatuor versus pari fine conclusit, ut evangelico numero totum mundum uni Domino laudes debere reddere, adhortatione quadrifaria commoneret. Hos intercalares non possumus dicere, quia nullos alios miscet, sed unifines eos apto forsitan nomine vocitamus, qui simili verborum consonantia terminantur. Hoc et in centesimo trigesimo quinto psalmo per omnes versus absolute facturus est; quod quemadmodum se habeat, suo loco evidentius commonemus.