monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 116, 7
Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum. Causa redditur quare debeat Dominus toto orbe laudari: quoniam promissiones suas, quas per sanctos prophetas effecerat, adventus sui visitatione complevit. Confirmata est enim in populo Christiano misericordia eius, et non commovebitur in aeternum, quando ille qui praestitit, ipse nos (ut credere dignum est) etiam sua miseratione custodit. Addidit, et veritas Domini manet in aeternum. Hic veritas Domini Filius significatur, sicut ipse dicit: Ego sum via, veritas et vita . Nam, sicut putat dementissimus Arianus (quod dici nefas est), erat tempus quando non erat Filius: fuerat utique tempus quando esset Pater sine veritate, sine via, sine vita. Sed quoniam sine his rebus Pater nunquam fuisse credendus est, saluti nostrae et ipsi convenit veritati coaeternum et consubstantialem Patri per omnia Filium confiteri. Deinde scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil . Nam si tempus est factum per Filium, quomodo existere potuit tempus, quando non erat auctor eius? Sic errores pravos sequitur semper absurditas. Subiiciunt quoque tertiam falsitatem: Pater semper anterius Filio praedicatur. Et ubi est illud? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Ibidem, 1). Vides nihil ibi fuisse praepositum; nam et multis locis primus Filius nominatur, ut est illud Apostoli ad Ephesios: An nescitis quia omnis fornicator et immundus non habet haereditatem in regno Christi et Dei ? Et ad Galatas: Paulus apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum et Deum Patrem . Et ad Thessalonicenses: Ipse autem Dominus Iesus Christus, et Deus Pater noster, qui dilexit nos . Et ad Corinthios secunda: Gratia Domini nostri Iesu Christi, et charitas Dei . Et ut istam aequalitatem de tota intelligeres Trinitate, addidit, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis. Legitur etiam Spiritum sanctum et Dominum, et priore loco fuisse nominatum; ait enim Paulus ad Thessalonicenses: Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei et patientia Christi . Oratur enim Spiritus sanctus ut corda credentium dirigat et in charitate Dei et in patientia Christi. Quapropter unus ex Trinitate ante vel postea nominatus, audienti nullum praeiudicium poterit exhibere, quia humana locutio aliter se non valet expedire. In Deo enim nulla est disparilitas vel diversitas aestimanda: quia ubi unus Deus recte creditur, ibi minor et maior non potest inveniri. Nescit enim numerum unitas, nec gradum admittit aequalitas, sicut scriptum est: Non ascendes per gradus ad altare meum .