monumenta.ch > Ambrosius > 26 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 115, 14
In conspectu omnis populi eius, in medio tui, Ierusalem.Ecce instruxit quam domum Domini dixerit superiore versiculo, In conspectu scilicet omnis populi eius. Dignum enim est ut publice debeat laudari, qui pati pro omnium salute dignatus est. Dominus enim perfectissime novit, etiamsi in cordis secreto fiat. Sed hoc ad aedificationem populi pertinet, ut bona confessio generalitatis auribus imbibatur, sicut in Evangelio dicit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego illum coram Patre meo qui est in coelis . Addidit, in medio tui, Ierusalem, ubi pax Domini conquiescit, et unitas sancti populi Domini contemplatione laetatur.