monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.30 > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 115, 13
Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini. Postquam dixerat oblaturum se hostiam laudis, ne crederetur ubicunque esse solvendam, dicit, in atriis domus Domini, id est in Ecclesia catholica toto orbe diffusa, qua continentur omnes verissimi Christiani, non haeretici qui sunt vana pravitate discreti. Nam quod dicit, Vota mea Domino reddam, seipsum offerre videlicet pollicetur. Omnium enim fidelium votum est Christo se offerre, et in eius Ecclesia recta credulitate consistere. Sed ut agnosceres quae esset ista domus Domini, vide quid sequitur.