monumenta.ch > Hieronymus > csg75.738 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 115, 12
Tibi sacrificabo hostiam laudis. Quia dirupta fuerant vincula peccatorum, sacrificare se dicit hostiam laudis; quod sacrificium nimis Domino videtur acceptum. Ipse enim in Evangelio docet: Decem sanati sunt, et non est inventus qui daret gloriam Deo, nisi hic Samaritanus . Non enim iste de illis fuit qui beneficium Domini ingrata taciturnitate presserunt; sed iste accepti boni gratiarum actionem se restituere Deo compromittit.