monumenta.ch > Hieronymus > csg51.18 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 115, 11
O Domine, quia ego servus tuus; ego servus tuus et filius ancillae tuae! Dirupisti vincula mea. Venit ad positionem secundam, ubi munere singulari suscepto exclamat dicens: O Domine, ego servus tuus? Admiratur enim se talia beneficia suscepisse, qualia ipse pro redemptione mundi est dignatus assumere. Quemadmodum enim non miraretur servus, et conditione primi hominis implicatus ad illa venire quae tanta maiestas dignata est elegisse? Pavor est dicere quae beneficia suscipiat, qui suis actibus meretur offensam. Nam ut admirationis istius declararet augmentum, repetit, ego servus tuus. Adiecit, et filius ancillae tuae, ut humilitatem suam triplicatis confessionibus indicaret. Filius autem ancillae ideo videtur adiectum, ut Ecclesiam catholicam omnimodis indicaret, quae ancilla est dum servit, sponsa dum iungitur. Et ideo competenter advertimus non esse martyrium, nisi quod servus Domini, et catholicae filius meretur Ecclesiae. Sequitur, Dirupisti vincula mea. Virtutem hic martyrii sentimus exponi, cuius impetu triumphali dirumpuntur omnia vincula peccatorum. Nulla enim in homine macula remanere potest, quam pius sanguis abluerit. Notandum autem quod versus hic tantam virtutem creditus est habere, ut a nonnullis diceretur posse hominibus peccata dimitti, si eum in fine vitae suae tertia confessione congeminet.