monumenta.ch > Hieronymus > csg46.137 > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 115, 8
Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Bene dubitavit quid retribuere possit humanitas, quae boni proprium nihil habebat. Nam cum dicitur, quid? haesitatio magna (ed., nostra] monstratur. Quid enim illi ab homine potest reddi, dum semper eius nos constet munere contineri? Merito ergo dubitabat, cui dignum de suo nihil occurrerat. Verum ne omnino redderetur sterilis, confisus de misericordia Domini, quid retribuat, subsequenter exponit. Sed istud est magnopere perquirendum quod dicitur, Deum nobis retribuisse quae contulit; quasi boni aliquid ei prius dederimus, et sic ab ipso collata suscepimus, cum Apostolus clamet: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Dominus enim retribuit nobis bonum pro malo, ut quod praedicavit verbo, monstraret exemplo. Ille enim alapis caesus, ille iudici traditus, ille flagellis immeritis verberatus, nobis resurrectionis spem tribuit, et coelorum regna promisit.