monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 115, 7
Ego dixi in excessu mentis meae: Omnis homo mendax. Ne illam veracissimam confessionem quam, Domino praestante, susceperat, aliquis putaret mortalium viribus applicandam, quid proprium humanitas habeat, ipse profitetur, omnem hominem scilicet esse mendacem. Sed vide quod hanc considerationem non facile potuit invenire, nisi ad supernam contemplationem per excessum mentis evectus: quando anima corporea sorde purgata, causas rerum manifestis speculationibus intuetur. Magna siquidem prudentia geritur, ut sibi aliquis imprudens esse videatur. Nam sicut leves ac fatui se esse veracissimos mentiuntur, ita illuminati mendaces se esse cognoscunt. Quapropter haec nos regula certa constringat, ut quando carnis fragilitate mendaces sumus, nostrum esse fateamur; quando veraces, divinis muneribus applicemus. Haec autem sententia pertinet ad figuram paroemiam, quoniam hoc proverbium humani sermonis frequentatione celebratur. Tale est illud quod in Actibus apostolorum Saulo dictum est: Durum est tibi contra stimulum calcitrare ; revera durum, quoniam suis nisibus percutitur, qui in acutum calces elisisse monstratur. Notandum vero quod excessus mentis et in malo ponatur, sicut est in Paralipomenon: Et dedisti eos in exstasi, id est in excessu mentis, et in commotione et in interitu .