monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 115, 6
Credidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis. Martyrum populus ille reverendus ordinem veri dogmatis servans, prius se dicit credidisse, et postea fuisse prolocutum, propter illos scilicet destruendos, qui veraciter non credentes, affectant de eius aliqua praedicare magnalibus. Post veram siquidem fidem sancta debet venire confessio, ne illud audiat importunus: Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas ? Sequitur, ego autem humiliatus sum nimis. Ne intelligeres praedicationes veracissimas humiliatas, quae tanto plus enitescunt quanto amplius persecutorum studio comprimuntur. Se dicit esse humiliatum, quia sancta religione crescente, ipsi videbantur poenis temporalibus subiacere.