monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 114, 16
Salutaris psalmi istius intentione tractata, contra mundi dolores animi fortitudinem debemus obiicere. Dicamus, sicut psalmus inchoat: Dilexi, quoniam exaudivit Dominus vocem deprecationis meae: quia non est poena quae promovet, non est dolor qui perducit ad requiem; nec durus aestimandus est fletus, qui aeterna gaudia subministrat. Intendamus enim non quod patimur, sed quod speramus, et temporale malum sine dubitatione mollescit, cuius prosperrimus intenditur finis. Rogemus ergo omnipotentiam Christi, qui haec solus valet inaestimabili virtute superare; ut acie malignitatis infracta, nec illa nobis omnino fiant aspera, quae nunc videntur austera. Sic enim Domino in regione vivorum placebimus, si in hoc saeculo mortificare nostra corpora pro ipsius gloriae nomine festinemus.