monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 114, 14
Placebo Domino in regione vivorum. Perscrutandum est quare dixerit de futuro, Placebo Domino in regione vivorum, quasi non et hic in regione mortuorum placeant sancti, qui sunt Iudicis ore laudati; cum et in Genesi legatur: Placuit Enoch coram Deo, et transtulit illum Deus . Iob quoque Domini voce laudatus est (Iob I, 8). Et in Evangelio de Nathanaele ipse Dominus dicit: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est . Sed hic, placebo, dixit, iam securus, iam qui displicere non possim, nec quidquam dubium sustinebo, quando, sicut Apostolus dicit, Mors absorpta fuerit in victoriam, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem ; tunc enim iusti ita placebunt Domino, ut ulterius de peccatorum adversitate nihil metuant. In regione vivorum, dixit, in congregatione sanctorum, ubi omnis vivens revera colligitur, et a morientium sorte separatur, sicut in Evangelio Dominus dicit: Qui credit in me, transiet de morte ad vitam .