monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 114, 13
Quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Declarantur causae quare superius dixerit: Quia Dominus benefecit tibi. Sed haec intelligamus praescientiae virtute prophetam dicere de futuro: quoniam adhuc in isto saeculo viventibus convenire non possunt. Ait enim: Eripuit animam meam de morte. Animae quippe iustorum, cum de isto saeculo transeunt, ab illa morte liberantur, de qua in Evangelio dictum est: Sine mortuos sepeliant mortuos suos . Et cum dicit, eripuit, beneficium divinae virtutis ostendit, quia nisi per eius potentiam non valuisset a morte perpetua liberari. Sequitur, oculos meos a lacrymis. Cessant utique lacrymae sanctorum, quando iam mors animae non probatur esse suspecta; non enim in securitate plangitur, sed in isto agone ubi calamitas ventura metuitur. Addidit, pedes meos a lapsu. Cum dicit, a lapsu, ostendit lubricum et pronum esse peccatum. Sed bene illic non formidatur ruina, ubi iam est aeterna prosperitas. Nam in isto saeculo constituti (sicut dictum est) et mortem animae iusti timent, et assidue lacrymas fundunt, et pedes suos a lapsu non credunt ullatenus alienos. Hic enim colluctatio est, et ideo cuncta sub metu sunt; unde intelligimus his tribus periculis subiacere genus humanum, quod adhuc in istius vitae colluctatione versatur. Nam vide quid sequitur.