monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.50 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 114, 12
Vers. 7. Convertere, anima mea, in requiem tuam; quia Dominus benefecit tibi . Cantet hoc anima cum propheta, quae peregrinatur a Domino. Cantet hoc ovis illa quae erraverat, et Custodis revecta humeris, ad caulas meruit redire Pastoris. Cantet hoc filius ille qui mortuus fuerat et revixit, perierat et inventus est. Cantet hoc populus devotus qui, pretioso sanguine redemptus, ad desideratam requiem pervenire Domini largitate promeruit. Quapropter animam suam hortatur propheta ut convertatur ad Dominum, unde illi et tranquilla venit requies et abolitio peccatorum. Suam ergo requiem dicit, quae illi data est per gratiam, non meritorum compensatione possessa. Denique sic sequitur: Quia Dominus benefecit tibi.