monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 114, 11
Custodiens parvulos Dominus; humiliatus sum, et liberavit me. In magnam significationem praeposteravit ordinem, quem superius dixit. Liberari enim primo petiit animam suam, et postea misericordem Dominum generaliter esse professus est: nunc autem universaliter parvulorum se dicit esse custodem, et postea humiliatum et liberatum esse proclamat, ut per hunc ordinem rerum ostenderet quod in Evangelio legitur; quamvis de multis gentibus sit aggregatus, unum gregem Domini, et unum illi esse pastorem. Parvuli sunt qui sibi certissime videntur exigui; sed sola Domini largitate grandescunt. Et vide quale verbum est positum: custodiens, dixit, tanquam pastor eximius, qui gregem suum a rapaci lupi incursione defendit. Sed inspice quod ordinem congruum servans, prius humiliatum, postea se dicit esse liberatum; ut vulnera dolere non possint, quae ad sanitatem coelestis Medici munere pervenerunt.