monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 114, 10
O Domine, libera animam meam! misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miserebitur . Enumeratis passionibus suis, propheta venit ad secundum membrum, ubi exclamat ad Dominum, ut anima eius a peccatorum profunditate liberetur, sicut dicit Apostolus: Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum . Quae figura dicitur proanaphonesis, Latine exclamatio, quoties inter alia quae loquimur, ad Deum subito verba convertimus. Quapropter tribulationes nostras et dolores diligentissime divino munere perscrutemur; latent enim altius, et plerumque saeculi delectatione velata sopiuntur, quae nisi divino adiutorio quaeramus, intrinsecus vocem istam salutarem eructare non possumus. Nam cum dicit, libera animam meam, confitetur eam sine Domino semper esse captivam. Sequitur, misericors Dominus, et iustus, et Deus noster miseretur. In superiori commate liberari petiit animam suam, hic autem promittit Dominum misericordem et iustum; ut nec ipse in illa petitione dubitasse videretur, nec alios faceret anxia voluntate pendere. Misericors, quia illi inclinavit aurem suam; iustus, quoniam corripuit peccatorem ad veniam requirendam. Miserebitur, cum recipit filium quem flagellat. Unde cognosce haec tria posita ad fragilitatem humani generis instruendam, quae saeculi delectationibus inhiando, asperos putat dolores qui pro salute animae conferuntur.