monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 114, 9
Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi. Audis tribulationem et dolorem, et fortassis offenderis; sed quas divitias gerat intrinsecus thesaurus iste, cognosce. Hae sunt tribulationes quae ad Dominum exclamare fecerunt, hi dolores qui medicinaliter corda punxerunt, ut ad verum medicum clamaret aegrotus, unde venire indubitatum constat auxilium. Et inspice quid mutata haec verba parturiant; superius ubi captus est, a doloribus inventum se dicit: hic ubi remedium reperit, invenisse seipsos dolores asseruit. Ille enim causas calamitatis suae cognoscit, qui se afflictum, ut convertatur, intelligit. Nam et medicus tunc quaeritur, quando viscera humana morbus aliquis gravare sentitur. Sequitur, et nomen Domini invocavi, quo praestante et dolor et tribulatio celeriter vincerentur.