monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 114, 8
Circumdederunt me dolores mortis, et pericula inferni invenerunt me. Causas adhuc reddit aptissimas, cur vir sanctus dilexerit Dominum, non illas in quibus se amari putat humanitas, si inflatis honoribus evehatur, si divitiarum mole grandescat; sed ideo se dicit divina gratia visitatum, quia doloribus et periculis probabatur affectus; merito, quando ista perducunt ad gloriam, illa praecipitant ad ruinam. Et inspice verba simplicia magnis sensibus esse farcita. Circumdatum se dicit doloribus; et ne putares mediocres, addidit, mortis. Adiecit etiam, inferni pericula, quae constat tormentis omnibus esse graviora. Sequitur quoque, invenerunt me, quasi inopinatum, quasi securum, quasi a Domini defensione sepositum; ut facile potuerit capi, quem a tanto contigerit munimine segregari.