monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 114, 7
Quia inclinavit aurem suam mihi; et in diebus meis invocabo eum. Auris, sicut iam dictum est, appellata est ab auditu, quam merito ad nos inclinare dicitur Deus, quia ut nos dignetur audire, nulla ad ipsum humana merita videntur attingere. Quod factum in adventu Domini veritatis ipsius tradit auctoritas, quando mundi sceleribus miseratus, medicinam beatae incarnationis attribuit. Et quoniam eius circa se uberrimam coeperat sentire pietatem, in diebus suis cum multis tribulationibus angeretur (sicut inferius dicit) invocasse se Dominum profitetur. Nostros enim illos dies dicimus, ubi propria iniquitate peccamus, et anxios dolores pravis cogitationibus sustinemus. Mirabilis sententia, beata vicissitudo, et fidelem semper beneficia quaerere, et clementem Dominum continua benignitate praestare.