monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 114, 6
Dilexi, quoniam exaudivit Dominus vocem orationis meae. Amorem Domini hominibus duobus provenire constat articulis. Est unus quando pro collatis beneficiis et ab infidelibus diligitur atque laudatur, sicut in alio psalmo de peccatore legitur: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei . Alter est certissimus atque perfectus, cum devoti animus nulla accidentium malorum adversitate deiicitur: sed in miseriis suis spe futurorum, in charitate Domini semper accenditur, sicut dicit Apostolus: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas ? etc. Hunc ergo modum propheta subter exponit: quoniam in tribulationibus et angustiis suis dilexit, quando illi tribulationes et dolores praestiterint, ut Dominum invocare mereretur. Quapropter David non in regni amplitudine laetus exsultat, non de mundi felicitate gratulatur, quam noverat transituram; sed gaudet orationem suam in angustiis a clementissimo Domino fuisse susceptam, quod prodesse sibi perpetue sentiebat. Et vide quo compendio et causam posuit, et rationem causae momentanea celeritate subiunxit. Quod schema dicitur epitrocasmos, id est dicti rotatio, quae breviter et succincte ea quae sunt dicenda perstringit.