monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 34

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 113, 34
Luxerunt nobis quasi granati mali minuta pulcherrima, quae historiae corio revelata dulcissima mella sudaverunt. Quod enim versus, tot gratiae; quot verba, tot poma sunt animae. Monemur enim per similitudines veteris populi, huius mundi quasi Aegyptiacam dominationem relinquere; ut possimus ad terram promissionis baptismatis itinere pervenire. Festinemus intrepidi, adventu Domini adversitates nostrae solutae sunt. Mare fugit, Iordanis retro timore conversus est, simulacra gentium quasi metalla insensata contempta sunt; Domini autem nostri gloria ubique colitur, ubique praedicatur. Et ideo, iuvante Deo, psalmorum virtutes studiosissime perquiramus: quoniam se et fidelibus aperiunt, et incredulis semper abscondunt.