monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2 > sectio 31

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 113, 31
Non mortui-laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum. Mortuos hic illos dicit qui perpetuis cruciatibus affligendi sunt; eorum voces non suscipit Dominus, quia beati tantum sunt, qui eius praeconia personabunt, sicut Salomon dicit: A mortuo, quasi ex eo qui non est, perit confessio . Et paulo post: Nos autem viventes et sani laudamus nomen tuum. Dicendo autem, neque omnes qui descendunt in infernum, ostendit et sanctos ad inferna quidem descendere, sed in Domini exsultatione gaudere. Mori enim iustis et peccatoribus probatur esse commune, sed nimis longa discretione separantur, sicut in octogesimo quinto psalmo dictum est: Et eripuisti animam meam ex inferno inferiori .