monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 27

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 113, 27
Benedixit omnes timentes Dominum, pusillos cum maioribus. Post speciales enumerationes ad benedictionem generalitatis ascendit: ubi simul omnes benedicuntur qui servire Domino pura mente delegerunt. Hoc enim fecit in piscatoribus, hoc fecit in regibus, nec ullum genus hominum ei credens probatur exceptum, quod sit ab eius muneribus alienum. Quae figura dicitur anacephaleosis, id est recapitulatio, quae fit quando ea quae superius dicta sunt latius, breviter in memoriam postea revocantur.