monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 113, 24
Qui timent Dominum sperent in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. Exponit quod superius dixit, Domus Israel, et domus Aaron. Ipsi sunt enim qui timent Dominum, et sperant in Domino. Duo enim ista sunt quae beatos faciunt et felices, quos consequitur quod superius dixit, ut eis et adiutor sit Dominus et protector.