monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 113, 22
Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est. Damnatis iniquitatibus perfidorum, ad celebranda praeconia Domini laetus accedit. Domus Israel Ecclesiam cognoscitur fidelium significare populorum. Ipsa enim sperat in Domino, quae mundana desideria semper abiiciens, sola ipsius delectatione perfruitur. Et quid ei proveniat, consequenter exponit: adiutor enim et protector eius efficitur, cui omnia servire demonstrantur. Adiutor, quia carne laborantes in hoc mundo, in quantum utile novit, adiuvat; protector, quoniam animas sanctas nulla sinit diabolica fraude subverti.