monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 113, 21
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Audit forsitan paganus et gaudet se suis numinibus comparatum; sed intelligat quantum tali patrocinio potuit proficere, ut de rationabili homine usque ad insensibilia metalla meruerit pervenire. Intelligat culturam suam in damnationem propriam fuisse conversam, et refugiat illud adorare, unde plectibile iudicium cognoscitur excepisse. Similes quippe illis fiunt, qui sequi talia decreverunt. Nec illud omittendum est, quod fabricatores et cultores huius rei una perculsi probantur esse sententia. Similis est enim iniquitas alios suis operibus decipere, et culturis se pessimis obligare. De his etiam dicit Apostolus: Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et coluerunt et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula . Hic etiam illa figura convenire monstratur, quae appellatur sarcasmos, id est adversarii derisio violenta, quae ipsas quoque culpas penetrare dignoscitur.