monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 21 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 113, 17
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Venit ad tertium modum, ubi propheta simulacra gentium irridet, et Dominum Israel congrua laude concelebrat. Hoc genus causae dicitur demonstrativum, quod et vituperationem et laudem dignoscitur continere. Nam quinque versibus vituperat deos paganorum: decem vero Deum laudat excelsum, ut et in ipsa quantitate dictorum, rerum discrepantiam monstraret ambarum. Sed quoniam superius invisibilem Deum dixerat, quae vult omnia facientem, hic merito irridenda dicit idola, quae ad humanitatis formam composita, vel ipsis corporeis sensibus probantur extranea. Nam licet inveniantur et aenea et lignea simulacra, utilius tamen illud elegit, quod gentilitas iudicabat reverentius adorandum; ut erubesceret colere viliora, quorum et pretiosa probantur irrisa. Sed ne putares haec signa naturae alicuius vivam habere substantiam, ad vilitatem dicitur exprimendam, deos illos gentilium mortalium manibus fabricatos. Pudor est dicere simulacrum ab illo coli, cuius ipse auctor potuit inveniri; utquid mortali valeat praestare, qui nisi voluisset homo, idolum non potuisset existere? Sic et Ieremias talia deliramenta pulchra definitione conclusit, dicens: Nihil aliud erit, nisi id quod volunt esse aurifices . Quibus etiam Sedulii (ut ita dixerim) poetae veritatis versus illi repetendi sunt: Lignee, ligna rogas: surdis clamare videris: A mutis responsa petis. Nam si quaeris scire quid sit veraciter Deus, audi Isaiam dicentem: Ego Dominus, hoc est nomen meum in aeternum: gloriam meam alteri non dabo, neque virtutes meas sculptilibus. Quae a principio sunt, ecce fiunt: ut nova quae ego annuntiabo, et priusquam manifestarem ea audire vos feci . Quoniam ego sum. Ante me enim non fuit alius Deus, et post me non erit .