monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8 > sectio 7 > sectio 12

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 113, 12
A facie Domini commota est terra, a facie Dei Iacob. Secuta est competens quae parabatur utriusque responsio. Audite, conversi; audite, fidelissimi Christiam, commotionem istam, id est permutationem, quae humanae terrae feliciter evenit, non factam tremore montium, sed prospera conversione populorum. Nam si quaeras quid sit Dominus, audi, Deus Iacob. Ipso enim misericorditer apparente ab eius facie, id est praesentia salutariter terra commota est, quae mortis stupore pigra riguerat; quae tamen sic a sua superstitione commota est, ut in cultura Domini aeterno fixa robore permaneret.