monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 113, 11
Montes, quare exsultastis ut arietes; et, colles, velut agni ovium? Priorum versuum ordinem custodivit; sic enim sub alio modo et hic sunt positi, sicut in prima divisione videntur esse narrati. Interrogat enim saeculum per mare vel fluvium, quid fuerit quod eius ligamenta soluta sint. Et quoniam erat una responsio secutura, et illos quoque interrogat qui exsultasse praecipue videbantur. Unus enim Auctor et illa fecit obstupescere, et haec praestitit fixa prosperitate gaudere.