monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 113, 8
Mare vidit, et fugit; Iordanis conversus est retrorsum. Videns propheta ingentium miraculorum se mole superari, vitiorum omnium causas duabus allusionibus plenissima brevitate conclusit. Mare, frequenter diximus peccatores istius saeculi debere suscipi, qui more undarum tumidis cogitationibus fluctuant; Iordanem vero pro quolibet flumine debemus accipere, qui variis desideriis homines rapiunt, et in mare illud magnum nefanda praecipitatione deducunt. Ista enim duo quae genus humanum diversa delectatione rapiebant, adventu Domini respecto, a suis consuetudinibus retrorsum praecipitata redierunt. Et licet haec historia referatur in Veteri Testamento, aliis tamen hic verbis et similitudinibus indicatur; ut evidenter adverteremus antiqua illa facta spirituali intelligentia salutis nostrae indicia nuntiasse.