monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Expositio in Psalterium, 3, 112, 16
Vehementer admiror quoties istum numerum reperio ingentium sacramentorum honore plenissimum. Ipse enim calculus apostolos complectitur; ipse Israeliticum populum divisit in tribubus, futuram illam, sicut Pater Hieronymus ait (In cap. XXXI Ezech.), significans beatitudinem duodenaria quantitate distingui. Verbi gratia, ut primum locum habeant apostoli, secundum prophetae, tertium martyres, quartum infantes post baptismum rapti, quintum virgines, sextum recte poenitentes; ut sic usque ad duodecim partes per diversas meritorum distantias gradiatur. Hoc tangere videtur Apostolus cum dicit: Alia claritas solis, alia claritas lunae, alia claritas stellarum ; et alibi: Stella a stella differt in claritate: sic erit et resurrectio mortuorum. Quapropter iste psalmus post centesimum duodenario numero constitutus, futurae nobis beatitudinis imaginem compromittit, quando ad illam aeternae laetitiae similitudinem iugiter Dominum a pueris praecipit esse laudandum.